SYNNADES Columnae

SYNNADES Columnae
SYNNADES Columnae
apud Iul. Capitolin. in Gordianis, c. 32. ubi de domo horum, et villa ducentas columnas in tetrastylo habente, quarum quinquaginta Carysteae —— quinquaginta Synnades, quinquaginta etc. sunt Synnadicae, ab urbe Phrygiae τὰ Σύννα, Latin. Synnas, unde illud nobile marmor. De quo accipiendi versus illi Papinii, loc. cit.
—— ubi marmore pictô
Candida purpurcô distinguitur area gyrô:
quos de marmorationis genere ex duobus marmoribus composito, inrellexêre nonnulli. Tale enim marmor Synnadicum, candidum scil. et ovatis figuris, vel orbiculis rubris vel sanguineis interstinctum: quam ob causam Alabastritae lapidi, ob varietatem, illud, comparavit Strabo. Docimites alias, a Docimio eiusdem regionis vico, ubi lapidicinae fuerunt huius marmoris: Imo et Onychites, eb praememoratam cum Alabastrite similitudinem. Ad conciliandum pretium, fabulam addit Statius idem, l. 1. Sylv. 5.
—— cavo Phrygiae quam synnados antro
Ipse cruentavit maculis lucentibus Atys.
Ibi enim Atyn exsectum, et prion Corybantes quoque perpetuo se vulnerâsse atque ad sacra Cybeles exscidisse, dicitur. Vide eundem Poetam, l. 2. sylv. 2. v. 87. et plura de marmore isto, apud Hermolaum Barbarum, ad Plinium, l. 2. c. 103. Bernard. Cyllenium ad Tibulium, l. 3. Eleg. 3. Salmasiim, d. l. et ad Solin. p. 559. Alios. Eiusdem meminit Paul. Silentiarius, in Descript. S. Sophiae,
Καὶ Φρύγα δαιδαλέοιο διέτριϚεν ἀυχέναπέτρου,
Τὸν μὲν ἰδεῖν ῥοδόεντα μεμιγμένον ἠέρι λευκῷ,
Τὸν δ᾿ ἅμα πορφυρέοισι καὶ ἀργυφέοισιν ἀώτοις
Α῾βρὸν ἀπαςτράπτοντα.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”